91 
1 Mater duorum fratrum aliquando venit ad sanctum, fiducialiter eleemosynam petens (cfr. Act 3,2). 
2 Cui condolens pater sanctus, vicario suo fratri Petro Cathanii dixit: “Possumus aliquam eleemosynam facere (cfr. Mat 6,2) matri nostrae?”. 
3 Matrem quippe alicuius fratris, et suam et omnium fratrum matrem dicebat. 
4 Respondit ei frater Petrus: “Nihil domi superest, quod ei dari (cfr. Luc 11,41) possit”. 
5 Et adiecit: “Unum Novum Testamentum habemus, in quo, breviario carentes, ad matutinum legimus lectiones”. 
6 Cui beatus Franciscus: “Da matri nostrae Novum Testamentum, ut vendat illud pro sua necessitate, quia per ipsum monemur subvenire pauperibus. 
7 Credo equidem quod magis Deo placebit donum quam lectio”. 
8 Datur ergo mulieri liber, et primum Testamentum quod in Ordine fuit, sacra hac pietate distrahitur.