193 
1 Quando radebatur sanctus Franciscus, saepe rasori dicebat: “Cave, ne mihi magnam coronam facias! 
2 Volo enim, quod fratres mei simplices partem habeant in (cfr. Iob 31,2) capite meo”. 
3 Volebat denique religionem pauperibus et illiteratis, non solum divitibus et sapientibus esse communem. 
4 “Apud Deum”, inquit, “non est acceptatio personarum (cfr. Rom 2,11), et generalis minister Religionis, Spiritus Sanctus, aeque super pauperem et simplicem requiescit (cfr. Is 11,2)”. 
5 Hoc sane verbum voluit in Regula ponere, sed bullatio facta praeclusit.