154 
1 Ablatum quaddam vice caputium fratri, qui sine obedientia solus venerat, in magno igne proici iubet. 
2 Nullo autem excutiente caputium, verebantur enim patris vultum parumper commotum, iubet illud sanctus detrahi flammis nihil laesionis adeptum. 
3 Hoc etsi merita sancti potuerint, fortassis et illius fratris non defuit meritum. 
4 Evinxerat enim eum devotio videndi patrem sanctissimum, licet discretio non adfuerit, auriga sola virtutum.
